De Admirandis, Pag. 359
 
Vanini, De Admirandis

/p. 359/ adventu vaticinari; sic enim optime consultum

est Christianae Legis aeternitati». Tunc ego

iratus dixi: «Quid fingis? Quid somnias?». «Audi –

inquit ille – vetustae legis Prophetae cecinerunt

Messiam futurum, virum magnum, omnibus

exornatum virtutum dotibus, omni cultu

et veneratione dignissimum, quare occasionem

praebebant compluribus fingendi se

Messiam, ut illas praeexcelsas nominis laudes,

quae omnium titillant animos, consequerentur.

At Christus, Prophetarum Sapientissimus,

praedicit venturum novum legislatorem,

suae legi adversarium, qui erit Deo invisus, assecla

Daemonum, vitiorum omnium sentina

et orbis desolatio. Quare nemo se finget Antichristum,

cum non nisi dedecus et infamiam

inde consequi possit. Absente Antichristo,

Christi lex perennabit». Quas exsecrandas

blasphemias sic ego perstrinxi: «At Sacri

Vates praedixerunt Messiam contumeliosae

morti fore damnandum, quare non nisi

stultus vel Deus tanto vitae discrimini se

exposuisset. At Christus se exposuit. Ergo vel

stultus vel Deus erat. At per te non fuit stultus,

imo sapientissimus; Deus igitur». I. C. –

Scitissime. Sed quid ille? Alex. – Respondit sapientis

esse brevissimos iuxta et incertissimos

ac laboriosissimos nostrae vitae dies contemnere,

pro aeterni nominis gloria apud posteros

comparanda. I. C. – Nugas has in libello

De contemnenda gloria reiecimus. Sed obijcere

huic Atheo, non dicam homini, sed belluae

Indice

Pagine introduttive
LIBER PRIMUS De Coelo et Aere
LIBER SECUNDUS De Aqua et Terra
LIBER TERTIUS De Animalium Generatione et Affectibus quibusdam
LIBER QUARTUS SUBTILISSIMUS De Religione Ethnicorum